ico_interpretazioni_120

 

Interpretazioni

Pontificio Consilium de Legum Textibus, a non paucis efflagitato personis et pro certo habenti hoc suum inceptum animarum Pastoribus necnon Iuris canonici Professoribus aliisque iuris cultoribus ac operatoribus magnae utilitati et pergratum futurum esse, visum est omnes interpretationes authenticas quae, in variis numeris Actorum Apostolicae Sedissunt, in unum colligi.

In hoc opere peragendo criterio quae sequuntur prae oculis habita sunt:

– interpretationes authenticae digestae sunt iuxta seriem canonum Codicis, nullo servato ordine temporis promulgationis;

– interpretationem textis est idem ac textus in Actis Apostolicae Sedis editus. Saepius plures interpretationes eodem die simul publici iuris factae sunt. Quare, in sequenti nostra collectione, nonnumquam fit ut quaedam verba textuum AAS velut decisio dubium, etc., (ad ordinarium coetum qui interpretationem protuli et ad confirmationem Summi Pontificis pertinentium), in numero plurali inveniantur, etsi referuntur ad unam interpretationem.