Cann. 434 et 452

Pontificia Commissio Codici luris Canonici Authentice Interpretando

INTERPRETATIO AUTHENTICA

 

Cann. 434 e 452 (cf. AAS, LXXXI, 1989, 388) 

Patres Pontificiae Commissionis Codici luris Canonici Authentice Interpretando proposito in plenario coetu diei 19 ianuarii 1988 dubio, quod sequitur, respondendum esse censuerunt ut infra: 

D. Utrum Episcopus auxiliaris munere Praesidis (aut Pro-Praesidis) in Episcoporum conferentiis fungi possit.

Utrum id possit in conventibus Episcoporum regionis ecclesiasticae, de quibus in can. 434.
R. Negative ad utrumque. 

Summus Pontifex loannes Paulus II in Audientia diei 23 maii 1988 infrascripto impertita, de supradicta decisione certior factus, eam publicari iussit.

Rosalius Iosephus Card. Castillo Lara

Praeses

Iulianus Herranz

a Secretis