Cann. 346, § 1 et 402, § 1

Pontificium Consilium de Legum Textibus Interpretandis

INTERPRETATIO AUTHENTICA

 

Cann. 346, § 1 e 402, § 1 (cf. AAS, LXXXIII, 1991, 1093) 

Patres Pontificii Consilii de Legum Textibus Interpretandis proposito in ordinario coetu diei 2 iulii 1991 dubio, quod sequitur, respondendum esse censuerunt ut infra:

D. « Utrum, Episcopi emeriti, de quibus in can. 402, § 1, ab Episcoporum Conferentia eligi possint, iuxta can. 346, § 1 praescriptum, uti Synodi Episcoporum sodales ».
R. Affirmative. 

Summus Pontifex Ioannes Paulus Il in Audientia die 10 octobris 1991 infrascripto Praesidi impertita, de supradicta decisione certior factus, eam confirmavit et promulgari iussit.

+ Vincentius Fagiolo

archiep. em. Theatinus-Vastensis, Praeses

+ Iulianus Herranz Casado

ep. tit. Vertarensis, a Secretis